monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 93
{LV} mirum sine ullis spinarum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes existere. notum est [et] remedium olei. sed mordacitas non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato, multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem teneriorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens, lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas.